[C. IX.]
"Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, quibenedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in
Christo Iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in karitate; cui
predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum."
[Gratian.] Similiter secundum prescientiam deleri est ad
mortem, non ad uitam presciri, quod et ipsum ab eterno factum
est. Unde Dominus in euangelio: "Qui credit in me, habet
uitam eternam; qui autem non credit, iam iudicatus est."
Hinc etiam Augustinus ait: