QUESTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem ei, cum quo prius fornicata fuerat,
post separationem nubere possit, superius probatum est. Mortuus
est enim sibi uir eius. Ex quo, iudicio ecclesiae ab eo separata,
ab eius lege soluta est. Unde iuxta Apostolum nubat cui uult,
tantum in Domino. §. 1. Sed queritur, si sine ecclesiastico iudicio
nulla causa discidii rationabiliter probata ab ea discessisset,
an esset cogendus redire ad eam. De hoc ita statutum est in
Concilio Cartaginensi, cui interfuit Augustinus, c. 30.: