Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Lex diuina prohibet uirum uxorem dimittere, nisi causa fornicationis.

Item Ambrosius super Lucam. [ad c. 16.]
An quod in subditos nefas est in conparem fas est? dimittis
ergo uxorem quasi iure, sine crimine, et putas,
hoc tibi licere, quia lex humana non prohibet? Sed prohibet
lex diuina. Qui hominibus obsequeris, Deum uerere;
audi legem Domini, cui obsecuntur etiam qui leges ferunt:
"Quos Deus coniunxit homo non separet."

< Dokument zurück | | Dokument vor >