C. XIII. Ex indulgentia post penitenciam legitima non negentur matrimonia.
Audiuimus a quibusdam, quod in uestris diocesibuset finibus Christianorum cetus leui occasione se subtrahunt
penitenciae iugo, dicentes, quia, si penitenciam
agimus, coniugii debemus relinquere copulam; in quo errant
et de ueritatis calle discedunt, quia pro omnibus illicitis
penitenciam unusquisque Christi nominis cultor sustinere
atque peragere summopere debet, dicente Domino:
"Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum."
Coniugium uero legitimum nulli orthodoxorum penitenciam
sustinenti soluere licet. Et infra: §. 1. Sacris uos expedit
eos alloquiis edocere, ut erroris eripiantur caligine,
et licitis copulationibus iuncti de omnibus illicitis penitenciam
agere procurent.