Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere
alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem
uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam, ut
ex ea filios acciperet. Item Iacob, cum ex Rachele filios habere
non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum propter
sterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legitur
intrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibus
omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siue
ex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abraham
et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abraham
Cethuram duxit in uxorem, ne secundum Augustinum
Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam
ducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse,
ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini
dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, libro II.:
[c. 9.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >