C. I. Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis.
Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutisetatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et
post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur
rei abditae sacramentum, propter hoc solum id
facere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus
populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulator
assistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem.
Gratian. Sacramentum huius rei est quod per bonos mali
et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali ad
fidem accessuri.
Unde Augustinus super Iohannem: [tract. XI.]