C. UN. Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet.
Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auumuero liberis ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis
electionem de coniunctione neptis, quam patris eius,
cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus
attendi.
Gratian. Quia ergo electione aui huic ista nupsisse probatur,
hanc constat legitime sibi copulatam.