C. X. Unde Marcellus Papa.
Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minorietate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram
uel uelamina susceperint, dignum quidem duximus, ut XV.
anno a prelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu
permanere cupiant, an non? Si uero permanere professi
fuerint, ulterius penitendi locum minime amplecti possunt.
Sin autem ad secularem habitum reuerti uoluerint, redeundi
licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta
seruitia Domino prestentur. ]
III. Pars. Gratian. Velamen autem uirginibus inponi
non licet, nisi certis diebus.
Unde Gelasius Papa omnibus Episcopis: [per Lucaniam,
c. 14. et 15.]