Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus.

Deuotis uirginibus, nisi aut in epiphaniorum die,
aut in albis pascalibus, aut in apostolorum natalibus
sacrum uelamen minime inponatur, nisi forsitan (sicut
de baptismo dictum est) graui languore correptis ne autem
sine hoc munere de seculo exeant, inplorantibus
non negetur. §. 1. Viduas autem uelare pontificum nullus
attemptet.
IV. Pars. Gratian. Tempus quoque consecrationis earum
similiter obseruetur.
Unde Gregorius in Registro: [lib. III. ep. 11.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >