Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.

Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi
non permittuntur, ita hii qui inuiti sine iustae offensionis
causa sunt intromissi, non nisi uolentes teneantur, quia
quod non petunt obseruant. Ideoque tales considerandi
sunt maxime peccata conmittere quam plangere, sicut in
decreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur.


[PALEA.
< Dokument zurück | | Dokument vor >