QUESTIO III.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem prescriptione temporis omnia iura
tollantur, probatur auctoritate Calcedonensis Concilii et
Gelasii Papae, et Tolletani Concilii. Prima hec est:
C. II. Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant.
C. III. Territorii possessio conuentum non adimit.
C. IV. Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet.
C. V. Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest.
C. VI. Limitis possessio prescribi non potest.
C. VII. Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt.
C. VIII. Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent.
C. IX. Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur.
C. X. Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis.
C. XI. Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt.
C. XII. Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt.
C. XIII. Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit.
C. XIV. Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.
C. XVII. Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur.