Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet.

Item ex eodem. [c. 33.]
Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta
annos sine aliqua interpellatione possederit, quamuis
secundum ius legis eius non uideatur esse diocesis,
admittenda tamen non est contra eum actio reposcendi.
Sed hoc intra unam prouinciam, extra uero nullo modo,
ne, dum diocesis defenditur, prouinciarum termini confundantur.
II. Pars. Gratian. Ecce his auctoritatibus probatur,
quod possessionis et gubernationis iura prescriptione tolluntur.
Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et
Eusebio Episcopis:

< Dokument zurück | | Dokument vor >