C. VIII. Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent.
Placuit huic sanctae et magnae sinodo, ut res uelpriuilegia, que Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent,
et siue a diuae recordationis inperatoribus, siue ab aliis
Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis XXX. per annos
possessa sunt, nequaquam a potestate presulum eorum
quecumque persona secularis per potestatem subtrahat, aut
per argumenta quelibet auferat; sed sint omnia in potestate
ac iussu presulis ecclesiae, quecumque intra XXX. annorum
spacia ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis
ergo secularium contra presentem diffinitionem
egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit,
et ecclesiae propria priuilegia seu res restituerit.
anathema sit.
Idem Episcopis Dardaniae.