C. II. In sepulcro parentum filii sunt collocandi.
Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in easepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus
uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca,
Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam.
Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam
meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae
omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum,
sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: §. 1.
Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum,
quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo
non separet.