C. I. Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur.
Facultates ecclesiae, nec non et dioceses, que ab aliquibuspossidentur episcopis, iure sibi uendicent, quod
tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum
ita emanauit auctoritas, ut ultra XXX. annos nulli
liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit.
Gratian. At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium
inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enim
idem Gelasius: "Nulla presumptione statum parrochiarum
etc." Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutam
diuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut,
statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondam
nobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis.
Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causa
monachorum inuenietur.
II. Pars. §. 1. Nunc queritur de iure funerandi, que
harum ecclesiarum habeat ius tumulandi istos? Sicut Ieronimus
scribit, coniugati in uno sepulcro uidentur esse ponendi.
Ait enim: