Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. III.]

Item Augustinus.
III. Pars. Unaqueque mulier sequatur uirum suum,
siue in uita siue in morte. Item Gregorius: §. 1. Soror
sancti Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi
preparauerat, ut quorum mens una fuit semper in Domino,
eorum quoque corpora sepultura non separaret.
Gratian. Item Ioseph, moriens in Egypto, rogauit fratres
suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et in
sepulcro patrum suorum ea collocarent. §. 1. Item, dictum est
Prophetae, qui contra preceptum Domini prohibitus comederat
in Bethel: "Non inferetur cadauer tuum in sepulcro
patrum tuorum." §. 2. Item. De nonnullis legitur in libro
Regum: "Obiit et appositus est ad patres suos," hoc est in sepulcro
patrum suorum. §. 3. Item. In nouo testamento
legitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae
eius quieuerunt. §. 4. Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus
tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocauit.
§. 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepultura
parentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentes
istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem
debent tumulari. §. 6. Econtra Adam, ut asseritis, in ciuitate
Arbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti sunt
ibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tam
facile posset includi. §. 7. Item Abraham ibi sepultus est. Sed
numquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti
sunt? §. 8. Item Ysaac ibi positus est. Sed numquid
Esau cum eo tumulatus est? §. 9. Item Iacob ibi collocatus est.
Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eo
sepultus est? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleem
tumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum
est filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eis
alibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitium
inuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris
patrum suorum. §. 10. Item, que legibus diffinita sunt mutare
non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur
humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est, quibus decimae


sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque
tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate
tumulandi consistit.
Unde B. Gregorius ait:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

721/722