Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Eternae dampnationis penam incurrit predicator, qui semen diuini uerbi non spargit.

Item Nicolaus Papa. [ad Michaelem Imperatorem in
epistola, cuius initium est: "Proposueramus."]
Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta;
"uae si non sparserimus, uae si tacuerimus." Quod cum
electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet
exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen
incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his
(quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant
parere, despiciunt.
IV. Pars. Gratian. Pariter quoque obseruare debet sacerdos,
ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua
predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus
intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed
sui ostentationem facit. Unde in expositione: "Beati inmaculati,"
dicitur: "Vicium animi est, indignis secreta uulgare,
quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat
irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta
reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur." In
quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio
in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam
torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus.

< Dokument zurück | | Dokument vor >