Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO XLIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam
nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas
prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera
tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: "Non
in comessationibus et ebrietatibus." Ventris namque ingluuies ad
luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde
uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uicinitate membrorum
confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan
princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur,
quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutum
ad solum redigit. Sacerdos itaque de altario uiuere, non
luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: "Tibi o sacerdos de


altario uiuere, non luxuriari permittitur." §. 1. Sunt autem
comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae
qui festiuos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant,
nisi comessationibus deseruiant.
Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum:
[epist. LXIV.]
< Dokument zurück | | Dokument vor >