C. IV. Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei consilium illis non annunciat.
Item Gregorius Venantio Episcopo. [lib. I. epist. 33.]Ephesiis Paulus dicit: "Mundae sunt manus meae
a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus
annunciarem omne consilium Dei uobis." Mundus ergo a
sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronunciare
noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit,
eos proculdubio tacendo pastor occidit.