Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Item ex Simbolo Ephesini Concilii CC. Episcoporum,
quod habitum est contra Nestorium.
XIII. Pars. De Spiritu dicit Dominus in euangelio:
"Ille me clarificabit." Hoc rectissime sentientes,
unum Christum et Filium, non uelut alterius egentem
gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia
spiritus eius nec melior, nec superior ipso est, sed quia
humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis
uirtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificatus
dicitur, eo quod uirtus sua uel disciplina quelibet
unumquemque clarificet. Quamuis enim in sua sit substantia
spiritus eius, et intelligatur in persona proprietas,
iuxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen
alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est ueritatis,
et ueritas Christus est. Unde et ab isto similiter
sicut a Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus
etiam per sanctorum apostolorum manus miracula gloriosa
perficiens glorificauit Dominum Iesum Christum, postquam
ascendit in celum. Nam creditur Christus natura Deus
existere per suum spiritum uirtutem efficiens, ideoque
dicebat: "De meo accipiet, et annunciabit uobis."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1423/1424
Gehe zu Spalte: