C. XXXVIII. Colorum fucis mulieres uti non debent.
Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo suntfratres. [epist. LXXIII.]
XII. Pars. Fucare pigmentis, quo uel rubicundior,
uel candidior appareat, adulterina fallacia est qua
non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus
solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam,
non secundum inperium. Nam uerus ornatus, maxime
Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus
mendax, uerum ne auri quidem uestisque pompa,
sed mores boni sunt. §. 1. Exsecranda autem superstitio
ligaturarum (in quibus etiam in aures uirorum in summis
ex una parte auriculis suspensae deputantur) non ad
placendum hominibus, sed ad seruiendum demonibus adhibentur.