Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XL. De eodem.

Item Didimus in libro [II.] de Spiritu sancto, contra
errorem grecorum.
Saluator, qui et ueritas ait: "Non enim loquetur
a semetipso," hoc est: sine me, et sine meo et
sine Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris
uoluntate. Et amplius: §. 1. Quia ex se non est, sed ex
Patre et a me est. Hoc enim ipsum, quod consistit,
et loquitur, a Patre et a me ille est: "Ego
ueritatem loquor," id est inspiro que loquitur, siquidem
spiritus ueritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate,
non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos sermocinamur
et loquimur, est accipiendum, sed iuxta
formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis,
que uoluntatem suam ingerit in corda credentium;
eorum cordibus inserit, qui eam digni sunt audire.
§. 2. Liquido ergo est dicere Patrem et audire Filium,
uel e contra Filium loquentem audire Patrem, eiusdem
naturae esse Patrem et Filium, et in Patre et
Filio consensus est significatio. Spiritus sanctus, qui
est spiritus ueritatis, et spiritus sapientiae, non potest
audire Filium loquentem que nescit, cum hoc ipsum sit,
quod profertur a Filio, id est Deus procedens de Deo,
Spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de
consolatore. Denique, ne quis illum a Patris et Filii societate
et uoluntate discerneret, scriptum est: "Non enim
a semetipso loquitur: sed sicut audit et loquitur."
Cui simile etiam de se ipso Saluator ait: "Sicut
audio, iudico," et alibi: "Non potest Filius a se
facere quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1423/1424