Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Absque prelati sui licentia canonicis nichil agere licet.

Item in V. libro Capitulorum. [c. 115.]
IX. Pars. In omnibus igitur (quantum humana permittit
fragilitas) decernimus, ut canonici clerici canonice
uiuant, obseruantes diuinae scripturae doctrinam, et
documenta sanctorum Patrum, et nichil sine licentia episcopi
sui uel magistri eorum inconposite agere presumant; in
unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant,


ubi his facultas id faciendi suppetit; qui de rebus ecclesiasticis
stipendia accipiunt, in suo claustro maneant;
et singulis diebus mane prima ad lectionem ueniant, et
audiant quid eis inperetur. Ad mensam uero similiter lectionem
audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris
faciant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1421/1422
Gehe zu Spalte: