Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Presbiteri, qui simul conueniunt, ebrietatem et comessationes summopere uitent.

Item ex Concilio Nannetensi. [c. 10.]
X. Pars. Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium
diem trigesimum, uel tertium alicuius defuncti,
aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerint,
se inebriare nullatenus presumant; nec precati
in amore sanctorum uel ipsius animae bibere,
aut ad bibendum cogere, uel se aliena precatione
ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas
inanes ibi referre aut cantare presumat; uel turpia ioca uel
urso uel tornatricibus ante se fieri patiantur; nec laruas
demonum ante se ferri consentiant, quia hoc diabolicum
est, et sacris canonibus prohibitum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1421/1422
Gehe zu Spalte: