Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. De cottidianis operibus monachorum.

Item Ieronimus ad Rusticum monachum.
Numquam de manu aut oculis tuis liber psalterii
discedat; dicatur ad uerbum, oratio sine
intermissione. Vigilet sensus, nec uagis cogitationibus
patens; corpus pariterque animus tendatur ad


Dominum. Iram uince patiencia. Ama scientiam scripturarum,
et carnis uicia non amabis. Nec uacet mens tua
uariis perturbationibus, que, si pectori insederint, dominabuntur
tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito
aliquid operis, ut semper diabolus te inueniat occupatum.
Si apostoli, habentes potestatem de euangelio
uiuere, laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et
aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus metere
debebant carnalia: cur tu in usus tuos successura non
prepares? Vel fiscellam texe iunco, uel canistrum lentis
plecte uiminibus; sarriatur humus; areolae equo limite diuidantur,
in quibus cum holerum iactata fuerint semina,
uel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae,
hic pulcherrimorum uersuum spectator assistes:
"Ecce supercilio cliuosi tramitis undam
Elicit; illa cadens raucum per leuia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua."
§. 1. Inserantur fructuosae arbores uel gemmis, uel surculis,
ut paruo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas.
Apum fabricare aluearia, ad quas te mittunt Salomonis
prouerbia, monasteriorum ordinem ac regiam
disciplinam in paruis disce corporibus. Texantur et linea
capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus
operetur cibos, et anima lectione saturetur. "In desideriis
est omnis otiosus." Egiptiorum monasteria hunc
morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant,
non tam propter uictus necessaria, quam propter
animae salutem, nec uagentur perniciosis cogitationibus,
et instar fornicantis Iherusalem diuaricent
pedes suos omni transeunti. Et in sequentibus: §. 2.
Quid? ergo peribunt omnes, qui in urbibus habitant? Ecce
illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea,
unguenta non spernunt, et in omnium flore uersantur.
Ad quod et ante respondi, et nunc breuiter respondeo, me
in presenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum
instituere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1419/1420
Gehe zu Spalte: