C. CXLVII. Discipuli Christi eius baptismate creduntur abluti.
Idem in epistola [CVIII.] ad Seleucianum.XXIX. Pars. Quando ab Iherosolimis exiit Iesus
cum discipulis suis in Iudeam terram, et ibi morabatur
cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos
suos, quos intelligimus iam fuisse baptizatos siue Iohannis
baptismo (sicut nonnulli arbitrantur) siue (quod magis est
credibile) baptismo Christi. Item: §. 1. Respondit Dominus
Petro: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes
lauet, sed est mundus totus." Unde intelligitur, quod
iam Petrus fuerit baptizatus.