Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CXLVIII. Apostoli omnes Christi baptismate baptizati creduntur.

Idem ad Vincentium Victorem.
Si eos, de quibus scriptum non est, utrum fuerint
baptizati siue non, sine baptismo de hac uita recessisse
contendimus, ipsis calumpniamur Apostolis, qui, preter apostolum
Paulum, quando baptizati fuerint ignoramus. Sed
ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit,
quod B. Petro apostolo Dominus ait: "Qui lotus
est, non indiget, nisi ut pedes lauet."

< Dokument zurück | | Dokument vor >