Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXLVI. Vetus infirmitas in baptismo non penitus absumitur, sed uires amittit.

Idem de baptismo paruulorum, [lib. II. c. 7.]
XXVIII. Pars. Non ex quo quisque baptizatur omnis
uetus infirmitas in eo absumitur, sed renouatio incipit a
remissione omnium peccatorum, et intelligentia, et operatione
spiritualium. Cetera uero in spe, donec
fiant in re, quod erit in resurrectione. Nam in baptismate
quamuis fiat plena peccatorum remissio, tamen nondum est
plena nouitas et perfecta mutatio, quia adhuc remanet corruptio
non solum in corpore, sed etiam in animo, qui est
homo interior; in quo si perfecta esset nouitas, non diceret
Apostolus, quod de die in diem renouatur. Item: [c. 27.]
§. 1. Hoc meminisse debemus, omnium peccatorum
plenam perfectamque remissionem in baptismo fieri,
hominem uero non totum conmutari continuo; sed in bene
proficientibus de die in diem crescente nouitate conmutari
quod uetustum et carnale est, donec ita renouetur
quod animalis infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem


incorruptamque perueniat. §. 2. Hec autem
lex peccati, de qua dicit Apostolus: "Non regnet
peccatum in uestro mortali corpore," non sic maneat
membris eorum, qui renati sunt, tamquam non sit eis
facta remissio, ubi plena sit omnium peccatorum
nostrorum remissio, omnibus inimicis interfectis,
quibus separabantur a Deo: sed manet in uetustate
carnis tamquam superatum et peremptum, si non
illicito consensu reuiuiscat, et in regnum proprium
reuocetur. Ab hac autem uetustate carnis et
peccati, quod remissum est uita Spiritus usque adeo discernitur,
in cuius nouitate baptizati renascuntur, ut tales
etiam in presenti non solum in peccato, sed etiam
nec in carne esse dicantur, cuius desideria non secuntur,
sed in Spiritu. Ipsa uero carne corruptibili bene utitur
qui membra eius ad bene operandum conuertit, non secundum
desideria carnis uiuens lege peccati, quod, licet iam
remissum est, tamen in uetustate carnis manet; bene
utuntur fideles coniugati, qui ex eo, quod sunt in nouitate
Christi, dominari sibi libidinem non patiuntur; ex eo autem,
quod adhuc trahunt Adae uetustatem, filios regenerandos
mortaliter generant cum propagine peccati,
qua renati obnoxii non tenentur, et qui nascuntur renascendo
soluuntur. Item: §. 3. Sicut dicta facta, et cogitata
iniqua animae et corpori pertinent, licet autem quantum
ad motus iam preterierunt, et non sunt, tamen eis
preteritis reatus eorum manet, nisi peccatum remissione
soluatur: sic non preterita, sed adhuc manente
lege concupiscentiae reatus soluitur, et non erit, cum
fiat in baptismo plena remissio peccati.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1407/1408
Gehe zu Spalte: