Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXXVIII. De his, qui usque ad exitum uitae suscipere baptisma differunt.

Item Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos.
[homil. XIII. ad c. 7.]
XV. Pars. Quando quis propterea peccat, ut sanctum
baptisma in nouissima sua expiratione suscipiat, fortassis
non adipiscitur. Et credite michi, non terrens uos dico
quod dicturus sum. Multos noui, qui hoc passi sunt, qui
spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis
discesserunt uacui; Deus enim propter hoc baptisma
tribuit, ut soluat peccata, non addat. Si uero quis ad
hoc utitur baptismo, ut ampliora delinquat, ipsum fit
negligentiae causa.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1401/1402
Gehe zu Spalte: