Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXXVII. Unde aspersionis sanctificatio exordium sumpsit.

Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 7. ad Magnum]
Nec quemquam mouere debet, quod aspergi uel
perfundi iubentur egri, cum gratiam dominicam consecuntur,
cum sancta scriptura per Ezechielem prophetam
loquatur et dicat: "Aspergam super uos
aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmundiciis
uestris, et ab omnibus simulachris uestris mundabo
uos; et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo
in uobis." Item in Numeris: §. 1. "Qui tetigerit
cadauer hominis, et propter hoc septem diebus fuerit inmundus,
aspergatur ex hac aqua die tertia et
septima, et sic mundabitur." §. 2. Si fide Trinitatis
mundatus non fuerit, in resurrectione apud sanctorum
collegium inmundus erit. "Si die tertio aspersus non fuerit,
septimo non poterit emundari. Omnis, qui tetigerit humanae
animae morticinium, et aspersus ex hac conmixtione non
fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel,
quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit,
et manebit spurcitia eius super eum." Et iterum: "Et
locutus est Dominus ad Moisen, dicens: Accipe Leuitas de
medio filiorum Israel, et purificabis eos, et ita facies eis
purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis."
Et iterum: "Aqua asparsionis purificatio est."


Unde apparet, asparsionem quoque aquae instar salutaris
lauacri obtinere, et, quando hec in ecclesia fiunt uerissime
scitur per accipientis et dantis fidem, integra
omnia stare, et consummari ac perfici posse maiestate Domini,
et fidei ueritate. §. 3. Spiritus uero sanctus non
de mensura datur, sed super credentes infunditur
totus. Nam si dies omnibus equaliter nascitur, et si sol
super omnes pari et equali luce diffunditur: quanto
magis sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae
eternae pari equalitate largitur? Cuius equalitatis sacramentum
uidemus in Exodo esse celebratum, cum de celo manna
deflueret, et futurorum prefiguratione alimentum panis
celestis, et cibum Christi uenientis ostenderet. Illic enim
sine discrimine uel sexus uel etatis gomor singuli
equaliter colligebant. Unde apparebat, Christi indulgentiam
et celestem gratiam postmodum secuturam equaliter omnibus
diuidi, sine sexus uarietate, sine annorum discrimine,
sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritualis
gratiae munus infundi. Plane eadem gratia spiritualis,
que in baptismo equaliter a credentibus sumitur, in
conuersatione atque actu nostro postmodum uel minuitur,
uel augetur, ut in euangelio dominicum semen equaliter
seminatur; sed pro uarietate terrae aliud absumitur
aliud in multiformem copiam uel trigesimi, uel sexagesimi,
uel centesimi numeri fructum exuberans
cumulatur. §. 4. Quod si aliquis in illo mouetur, quod
quidam de his, qui egri baptizantur, spiritibus adhuc
inmundis teneantur, sciat, diaboli nequiciam pertinacem
usque ad aquam salutarem ualere; in baptismo uero
omnis nequitiae suae uirus amittere. Quod exemplum
cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus
et in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit et
preualere, donec ad aquam ueniret, quo cum uenisset, et
uictus est et exstinctus. Mare illud sacramentum baptismi
fuisse declarat B. Paulus apostolus, dicens:
"Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri
omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt,
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari," et
addidit, dicens: "Hec autem omnia figurae nostrae
fuerunt." Quod hodie uidelicet per exorcistas uoce
humana, et potestate diuina flagelletur, et uratur, et torqueatur
diabolus, et cum se exire, et homines dimittere
sepe dicat, in eo tamen, quod dixerit, fallat, et id,
quod per Pharaonem prius gestum est, eodem modo
obstinationis et fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam
salutarem atque ad baptismi sanctificationem uenitur,
scire debemus et fidere, quia illic diabolus opprimitur, et
homo Deo dicatus diuina indulgentia liberatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1399/1400
Gehe zu Spalte: