Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXXIX. Paruulis baptizatis parentum non nocet perfidia.

Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.]
XXVI. Pars. Queris a me utrum parentes baptizatis
paruulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis
sanare conantur quomodo eis prosit parentum fides,
cum baptizantur, quorum non potest eis obesse perfidia?
Ubi respondeo, tantam illius sacramenti uirtutem esse, hoc
est baptismi salutaris, in sancta conpage corporis Christi, ut
semel generatus per aliorum uoluntatem deinceps non
possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua
uoluntate consentit. "Et anima enim patris mea
est," inquit, "et anima filii. Anima, que peccauerit,
ipsa morietur." Non enim peccat ipsa, cum parentes
eius omnino nescienti uel quilibet alius adhibet
sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod
sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima
separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur:
"Et anima patris mea est, et anima filii." Iam itaque
cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit,
alter effectus, peccato alterius sine sua conscientia non
tenetur obnoxius. §. 1. Quomodo itaque in
paruulum maiores peccant offerentes eum, obligare
conantes demonum sacrilegis uinculis? non est anima utrorumque
communis, ut etiam culpam possint habere communem.
Non enim sic conmunicatur culpa per alterius
uoluntatem, quemadmodum gratia conmunicatur per S. Spiritus
unitatem. Item: Regenerans Spiritus
sanctus in maioribus offerentibus et paruulo renato
oblatoque communis est. Idem: Per hanc societatem
unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium uoluntas
paruulo oblato. Potest enim et in hoc, et in illo
homine unus Spiritus esse, etiamsi se inuicem nesciant,


per quem sit utriusque gratia communis; non autem
potest spiritus hominis esse et huius, et illius, per quem
peccat alter, ut altero non peccante, sit tamen culpa
communis. Ac per hoc potest paruulus ex parentum
carne semel generatus Dei spiritu regenerari, ut ex illis
obligatio contracta soluatur. Non potest autem Dei spiritu
semel regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio,
que soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel
perceptam paruulus gratiam Christi non amittit, nisi propria
inpietate. §. 2. Verumtamen recte dicuntur parentes,
uel quicumque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos
demoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter
homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt,
sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt, recte ergo
illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere
paruulos uestros. Dicit enim Apostolus: "Spiritum
nolite exstinguere," non quia ille exstingui potest,
sed, quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur,
qui sic agunt, ut exstinctum uelint. §. 3. Nec illud te
moueat etc. Et infra: Celebrantur enim per eos necessaria
ministeria. Offeruntur quippe paruuli ad percipiendam
spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur
manibus, (quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles
sunt), quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium.
Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus
placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua
karitate ad conmunionem S. Spiritus adiuuantur. Tota
hoc ergo mater ecclesia, que in sanctis est, facit, quia
tota omnes, tota singulos parit. §. 4. Difficillimam
sane questionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis
tuae, ea uidelicet intentione, qua soles uehementer
cauere mendacium. Si constituam, inquis, ante te paruulum,
et interrogem, utrum, cum ad etatem adultam
uenerit, futurus sit castus, uel fur, uel non sit futurus? sine
dubio respondebis: nescio; et utrum in eadem paruula
etate constitutus cogitet aliquid boni uel mali? dices:
nescio. Si itaque de moribus eius futuris certi nichil audes
promittere, et de eius presenti cogitatione quid est
aliud, quod, quando ad baptismum offeruntur
parentes pro eis tamquam fidei auctores respondent, et
dicunt illos facere quod illa etas cogitare non potest,
aut, si potest, occultum est? Interrogamus enim eos, a quibus
offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? de illa etate,
que utrum sit Deus ignorat. Respondent: Credit
et ad cetera que singula, queruntur sic respondetur.
Unde miror, parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo
respondere, ut dicant, eum tanta bona facere, que ad horam,
qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora,
si subiciam, erit castus qui baptizatur, uel fur, aut non
erit? nescio, utrum audeat dicere aliquis, aliquid horum
erit, uel non erit, sicut michi sine dubitatione respondet,


quod credat in Deum, aut quod se conuertat
ad Deum. §. 5. Ecce facio, quantum possum.
Dominus adiuuet, ut quod postulas possim. Nempe
sepe ita loquimur, ut Pasca propinquante dicamus crastinam,
uel perendianam Domini passionem, cum
ille ante annos multos passus sit nec omnino, nisi
semel, ipsa passio facta. Nempe ipso die dominico
dicimus: hodie Dominus resurrexit, cum ex quo resurrexit
tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut
nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies
secundum illorum, quibus hec gesta sunt, similitudinem
nuncupamus, ut dicatur ipsa dies, que non est ipsa
reuolutione temporis sed similis eius, et dicatur
illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non
illo, sed iam olim factum est? §. 6. Itaque
paruulum etc. Et infra: §. 7. Cum autem homo sapere
ceperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit,
eiusque ueritati consona uoluntate coaptabitur.
Hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius
tutelam aduersus contrarias potestates, et tantum ualebit, ut,
si ante maioris etatis usum ex hac uita emigrauerit, per
ipsum sacramentum conmendata ecclesiae karitate ab
illa condempnatione, que per unum hominem intrauit in
mundum, Christiano adiutorio liberetur. Qui hoc non credit,
et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi
habeat fidei sacramentum, longeque melior est iste
paruulus, qui, etiamsi fidem non habeat in cogitatione,
non tamen ei obicere contrariae cogitationis
opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1401/1402
Gehe zu Spalte: