Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI. Valet baptisma etsi per laicos ministretur.

Idem ad Fortunatum.
Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem
sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum
nostrum ad Apostolos, per illos autem in episcopos,
et alios sacerdotes etiam laicos Christianos ab eadem
origine ac stirpe uenientes. §. 1. Nam cum illa
historia narratur, omnes, qui audiunt, ad lacrimas mouentur.
Cum in naui quadam nullus fidelis esset preter
unum penitentem, cepit inminere naufragium. Erat ibi
quidam non inmemor suae salutis, et sacramenti uehementissimus
flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi
penitens ille; acceperat enim, pro peccato, de quo agebat
penitenciam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat
sacramentum. Nam si hoc amittunt peccantes, cum reconciliantur
post penitenciam, quare non iterum baptizantur.
Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose uitam finiret
non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizauerat,
ut eum reconciliaret, et factum est: euaserunt naufragium.
Cognitum habes quod fecerunt. Nemo extitit eorum, qui
non pium animum ita crederet, ut consiliis eorum in illo
periculo Dominum crederet affuisse. Motus enim animus
religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a
Deo inpetrat sanctitatem. Quod si forte hoc, quod
narraui de his, qui naufragio inminente periclitabantur, non
uult aliquis credere, (non enim hoc diuinarum scripturarum
auctoritas, sed incerto auctore fama conmendat), non repugnabo,
sed interrogo, si tale aliquid contingat, quid
futurum est? Non enim potest quisquam dicere, relinquendum
illum esse, qui morte inminente baptizari desiderat.


Quem baptizatum a penitente quisquis non credit
contigisse, oportet, ut credat posse contingere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1373/1374
Gehe zu Spalte: