Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Non baptizatur in homine, quicquid in eo est.

Idem contra Iulianum. [lib. VI. c. 6.]
Si quicquid in homine est, quando baptizatur et
sanctificatur, baptizari et sanctificari credendum est,
dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, que in
intestinis et uesica per digestiones corporis digeruntur;
dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in
matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum
necessitas cogat grauidam, et ideo baptizari iam qui
nascitur non debere; postremo dicturus es, baptizari
febres et sanctificari, quando baptizantur egroti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1373/1374
Gehe zu Spalte: