Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Effusio sanguinis inplet uicem baptismi.

Item de unico baptismo, libro IV. [c. 22]
VII. Pars. Baptismi uicem aliquando inplere passionem,
de latrone illo, cui non baptizato dictum est: "Hodie
mecum eris in paradyso," B. Ciprianus non leue
documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans,


inuenio, non tantum passionem pro nomine Christi
id, quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam
fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum
misterium baptismi in angustiis temporum succurri non
potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus
est, sed pro meritis facinorum suorum, neque quia
credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit. Quantum
itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento
quod ait Apostolus: "Corde creditur ad iusticiam, ore
autem confessio fit ad salutem," in illo latrone declaratum
est. Sed tunc inpletur inuisibiliter, cum ministerium
baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis
excludit. [c. 24.] §. 1. Et sicut in illo latrone quod
de baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis
benignitas, quia non superbia, non contemptu, sed necessitate
defuerat, sic infantibus qui baptizati moriuntur,
eadem gratia omnipotentis explere credenda est, quod
non ex inpia uoluntate, sed ex etatis indigentia, nec corde
credere ad iusticiam possunt nec ore confiteri ad salutem.
Ideo cum pro eis oratur, ut inpleatur erga eos
celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum celebrationem,
quia ipsi respondere non possunt. §. 2. Alienum
quippe opus est, cum credit per alterum, sicut
alienum opus fuit, cum peccauit in alterum. Item:
[eodem lib. 4. contra Donatistas, c. 23.] §. 3. Sicut autem
in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus
defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter
affuit: sic, et cum ipsa presto est, si per necessitatem
desit quod latroni defuit, perficitur salus. Quod traditum
tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur,
qui certe nondum possunt credere ad iusticiam,
et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam
flendo et uagiendo, cum eis misterium celebratur,
ipsi misticis uocibus obstrepunt, et nullus Christianorum
dixerit, eos inaniter baptizari. Item: [c. 25.] §. 4.
Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum
baptismi, aliud conuersionem cordis: sed salutem hominis
ex utroque conpleri. Nec si unum eorum defuerit, ideo
putare debemus consequens esse, ut et alterum desit,
quia et illud sine isto potest esse ut in infante, et
istud sine illo potuit esse in latrone, conplente Deo, siue
in illo siue in isto, quod non uoluntate defuisset; cum
uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem
inuolui. Et baptismus quidem potest inesse, ubi conuersio
cordis defuerit. Conuersio autem cordis potest
quidem inesse non percepto baptismo; sed contempto baptismo
non potest. Neque ullo modo dicenda est


conuersio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contempnitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1371/1372
Gehe zu Spalte: