Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Quamuis recte uiuat catecuminus, sine baptismo tamen non potest saluari.

Idem.
Catecuminum, quamuis in bonis operibus defunctum,
uitam habere non credimus, excepto dumtaxat
nisi martirii sacramentum conpleat. Baptizatus
confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus
respondet. Hoc idem martir coram persecutore
facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet.
Ille post confessionem aspergitur aqua. Hic
uero aspergitur sanguine, uel tingitur igne. Ille
manus inpositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic
habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse,
qui loquitur, sed spiritus sanctus, qui in illo loquitur
Ille conmunicat eucharistiae in conmemoratione mortis
Domini, hic ipsi Christo conmoritur. Ille confitetur se
mundi actibus renunciare, hic ipsis renunciat et
uitae. Illi omnia peccata dimittuntur; isti exstinguntur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1375/1376
Gehe zu Spalte: