Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. An approbetur baptisma, quod a non baptizato prestatur.

Item Augustinus de unico baptismo, libro VIII. [c. 53.]
IV. Pars. Solet etiam queri, utrum approbandum
sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si
forte hoc aliqua curiositate didicit, quomodo dandum sit,
et utrum nichil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur,
cum simulatione, an sine simulatione; si cum simulatione,
utrum fallens, sicut in ecclesia, uel in ea, que putatur
ecclesia, an iocans, sicut in mimo. §. 1. Verumtamen,
si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi
talium rerum questio uersaretur non precedentibus,
quorum sentencias sequi mallem, urgeret, ut dicerem
quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram,
dum ea dictarem, nequaquam dubitarem, habere
baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque
illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione
et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem
spiritualem non prodesset, si karitate caruissent, qua
catholicae inseruntur ecclesiae. "Si enim habeam
fidem, ut montes transferam, karitatem autem non
habeam, nichil sum;" sicut iam preteritis maiorum statutis
non dubito, illos etiam habere baptismum quia
quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen
accipiunt, uel ubi ab eis putatur esse ecclesia, in quorum
societate id accipitur; de quibus dictum est: "Ex nobis
exierunt." Ubi autem neque societas ulla esse ita
crederetur, sed totum ludicre, et mimice, et ioculariter
ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic
daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum,
concordi oratione, gemitibus esse inplorandum censerem,
ita sane, ut post me dicturos sentencias, si
quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter
explorarem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1371/1372
Gehe zu Spalte: