Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur.

Item Pelagius Gaudentio Episcopo.
Si reuera hi de hereticis, qui in locis dilectioni tuae
uicinis conmorari dicuntur, solummodo se in nomine
Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam
dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem
uenientes S. Trinitatis nomine baptizabis. Sin uero
apud dilectionem tuam eorum, qui conuerti uolunt, manifesta
confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint
baptizati, sola reconciliationis gratia inpensa catholicae
fidei sociare maturabis, ut tali dispensatione seruata
nichil aliter, quam quod euangelica iubet auctoritas, temeritatis
cuiusquam spiritu uideatur effectum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1369/1370
Gehe zu Spalte: