Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. De eodem.

Idem ad Orosium. [in lib. LXV. Quaestionum dialog.
quest. 59.]
Quamuis unum baptisma sit, et hereticorum, eorum
scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti
baptizant et ecclesiae catholicae: tamen qui foris
ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem,
sed ad perniciem, habentes nimium formam sacramenti,
uirtutem autem eius abnegantes. Et ideo ecclesia eos
non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt.
Et ipsa est profecto forma sacramenti. Ideo, cum
reuersi fuerint, accipiant uirtutem Spiritus sancti,
quam, qui foris ecclesiam baptizantur, nondum
habent.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1369/1370
Gehe zu Spalte: