Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis prestatur.

Idem de ecclesiasticis regulis. [c. 52.]
Si qui apud illos hereticos baptizati sunt, qui
S. Trinitatis confessione baptizant, et ueniunt ad catholicam


fidem recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis
inuocatio uel confessio annulletur: sed doceantur
integre et instruantur, quod S. Trinitatis misterium
in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, uel
acquiescunt confiteri, purgati fidei integritate firmentur
manus inpositione. Si uero paruuli sunt et ebetes,
qui doctrinam non capiant, respondeant pro illi quia eos
offerunt iuxta morem baptizandi, et sic per manus inpositionem
crismate conmunicati cum eucharistiae misteriis
admittantur.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1369/1370
Gehe zu Spalte: