Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXII. Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab hereticis prestatur.

Idem in libro II.
V. Pars. Ostenditur, illos inpie facere, qui rebaptizare
conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui
Dei sacramenta inprobare nec ipso scismate audemus.
In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum
sunt. In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis
dissentiunt. Item: §. 1. Sacramentum baptismi est, quod


habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi
est, quod habet qui ordinatur. Sicut enim baptizatus,
si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit:
sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum
dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento
iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit;
si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo
acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate
discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem
dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non amiserat.
Item: [c. 12.] §. 2. Si ad baptismum fictus
accedit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa?
Eligant quod uolunt: utrumlibet elegerint, sufficit
nobis. Si dimissa dixerint, quomodo Spiritus disciplinae
effugiet fictum, si in isto remissionem operatus est
peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quero, si postea
fictionem suam corde conuerso et uero dolore fateretur,
denuo baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum
est dicere, fateantur, uero baptismo Christi baptizari
posse hominem, et tamen cor eius in malicia uel
sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere
fieri, atque intelligant, in conmunicationibus ab
ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus
eadem celebratione sacramenti datur et sumitur,
qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum,
quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur,
quo eius peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1371/1372