Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut non sit, sed ut non obsit.

Idem in libro [I.] de baptismo paruulorum. [c. 39.]
Per baptismum Christi id agitur, ut caro peccati euacuetur.


Non sic autem euacuatur, ut in carne concupiscentia
innata non sit: sed ne obsit. Nam si post
baptismum, ad etatem naturalem peruenerint, ibi
habent cum qua pugnent eamque Deo adiuuante
superent, si non gratiam in uacuum susceperint. Nam
nec adultis id prestatur in baptismo, nisi forte miraculo
Dei, ut lex peccati, repugnans legi mentis penitus
exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid ab homine
dictum, factum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae
subiecta mente seruiret, totum aboleatur, et
quasi factum non sit habeatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1361/1362
Gehe zu Spalte: