Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Qui ex uiro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate saluatur.

Idem ad Petrum Diaconum, [c. 26.]
Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem,
qui per concubitum uiri et mulieris concipitur, cum originali
peccato nasci, inpietati subditum, mortique subiectum, et ob
hoc naturaliter nasci irae filium, de qua dicit Apostolus:
"Eramus enim natura filii irae, sicut et ceteri."
A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris
hominis Iesu Christi. §. 1. Firmissime tene, non solum
homines ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue
in uteris matrum uiuere incipiunt, et ibi moriuntur, siue
iam de matribus nati sine baptismatis sacramento,
quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de
hoc seculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia,
etsi peccatum propriae actionis nullum habent, originalis
tamen peccati dampnationem carnali conceptione ex
natiuitate traxerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1361/1362
Gehe zu Spalte: