Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Quinta feria ultimae hebdomadae quadragesimae penitentes remissionem accipiant.

Item Innocentius. [ep. I. ad Decentium c. 7.]
VII. Pars. De penitentibus uero, qui siue ex grauioribus
conmissis, siue ex leuioribus penitenciam gerunt, si
nulla interueniat egritudo, quinta feria ante Pasca eis
remittendum, Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat.
§. 1. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis
est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis,
et ad fletus atque lacrimas corrigentis. §. 2. Sane si
quis in egritudinem inciderit, atque usque ad desperationem
deuenerit, est ei ante tempus Pascae relaxandum,
ne de seculo absque conmunione discedat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1357/1358
Gehe zu Spalte: