Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae nouum crisma conficiatur.

Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis.
[epist. II.]
VIII. Pars. Litteris uestris inter cetera insertum inuenimus,
quosdam religionis uestrae episcopos a
uestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos
annos in cena Domini crisma conficere. Errant uero
qui talia excogitant, et mente uesana potius, quam recta
sentientes hec facere audent. §. 1. Sicut
enim ipsius diei solempnitas per singulos annos est
celebranda, ita ipsius sancti crismatis confectio per
singulos annos est agenda, et de anno in annum renouanda,
et fidelibus tradendum, quia nouum sacramentum est
et per singulos annos, in iam dicta die innouandum,
et uetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis
Apostolis et successoribus eorum accepimus, uobisque
tenenda mandamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1357/1358
Gehe zu Spalte: