C. XVI. Quarta et sexta feria sunt soluenda ieiunia.
Item ex dictis S. Apollonii.VI. Pars. Ieiunia sane legitima, id est quarta et
sexta feria, non sunt soluenda, nisi grandis aliqua necessitas
fuerit, quia quarta feria Iudas traditionem Domini
cogitauit, et sexta feria crucifixus est Saluator. Videbitur
ergo, qui in his diebus sine necessitate soluerit
statuta ieiunia, uel cum tradente tradere Saluatorem, uel
cum crucifigentibus crucifigere. Die autem dominica
nichil aliud agendum est, nisi Deo uacandum. Nulla operatio
in illa die sancta agatur, nisi tantum ymnis, et psalmis,
et canticis spiritualibus dies illa transigatur.