Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXIV. Post consecrationem licet figura panis et uini remaneat, tamen nichil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi.

Item Ambrosius.
"Omnia, quecumque uoluit Dominus, fecit in celo et
in terra." Et quia uoluit sic factum est ita licet
figura panis et uini uideatur nichil tamen aliud, quam
caro Christi et sanguis post consecrationem sunt
ipsa ueritas ad discipulos: "Hec," inquit, "caro mea
est, pro mundi uita." Et, ut mirabilius loquar, non alia
plane, quam que nata est de Maria, et passa in cruce, et
resurrexit de sepulcro; hec, inquam, ipsa est. Et ideo
Christi est caro, que pro mundi uita adhuc hodie offertur,
et, cum digne percipitur, uita utique eterna in nobis
reparatur. Panem quidem istum, quem sumimus in
misterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus


formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in
ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum,
unde ipse ait: "Ego sum panis uiuus, qui de celo
descendi," et item: "Panis, quem ego dabo, caro mea
est, pro mundi uita." Ex his namque duabus sentenciis
aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed
unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur;
illud uere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod
passum est, et sepultum, quodque resurrexit, et in
celum ascendit, et sedet ad dexteram Dei patris, et quod
uenturum est iudicare uiuos et mortuos.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1343/1344
Gehe zu Spalte: