Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXXIII. In sanguine agni Christi sanguis, qui uere nunc sumitur, olim prefigurabatur.

Gregorius in omelia Pascali.
Quid sit sanguis agni, non iam audiendo, sed bibendo
didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur,
quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur.
Item: [Dial. l. 4. c. 58.] §. 1. Hec salutaris uictima
illam nobis mortem unigeniti per misterium reparat, qui,
licet surgens a mortuis iam non moritur, mors
illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter
et incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc misterio
moritur. Eius quoque ubique corpus sumitur, eius
caro in salutem populi partitur, eius sanguis non
iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.
Hinc ergo pensemus, quale sit hoc sacrificium,
quod pro absolutione nostra passionem unigeniti
filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium
possit, in ipsa inmolationis hora ad sacerdotis uocem celos
aperiri? in illo Iesu Christi misterio angelorum choros
adesse? summa et ima sociari, unum quid ex
inuisibilibus atque uisibilibus fieri? Idem: §. 2. Uno, inquit,
eodemque tempore ac momento et in celo rapitur
ministerio angelorum consociandum corpori Christi,


et ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Et infra: §. 3.
Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit
panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis eius. Calix
enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius,
nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut diuinitas
uerbi Dei una est, que totum inplet mundum, ita,
licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus
consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque
multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum
illo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis.
Diuinitas enim uerbi replet illud, quod ubique est,
et coniungit, ac facit, ut, sicut ipsa una est ita
corpori Christi, et unum eius corpus sit in ueritate.
Unde animaduertendum est, quia, siue plus siue minus quis
inde percipiat, omnes equaliter corpus Christi integerrime
sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque.
Item: §. 4. Misterium fidei dicitur, quia credere debes,
quod ibi salus nostra consistat. Prouidens enim
nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos cottidie
peccamus, et ille iam mori non potest, per istud sacramentum
remissionem consequamur peccatorum. Cottidie
enim ipse comeditur et bibitur in ueritate, sed integer,
et uiuus, atque inmaculatus manet, et ideo magnum et
pauendum misterium est, quia aliud uidetur, et aliud intelligitur
Sed cum misterium sit, unde corpus et sanguis
dicitur? Figuram panis et uini habet faciente Domino, quia
non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere
sanguinem.

< Dokument zurück | | Dokument vor >