Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXII. Non solum sub figura, sed etiam in ueritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur.

Item Augustinus.
Utrum sub figura, an sub ueritate hoc misticum
calicis sacramentum fiat. Veritas ait: "Caro mea uere
est cibus, et sanguis meus uere est potus." Alioquin quomodo
erit magnum: "Panis, quem ego dabo, caro mea
est pro mundi uita," nisi uera sit caro? Sed quia Christum
fas uorari dentibus non est, uoluit hunc panem et uinum
in misterio uere carnem suam et sanguinem consecrationem
sancti Spiritus potentialiter creari, et cottidie pro
mundi uita mistice inmolari, ut, sicut de Virgine per
Spiritum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem
ex substantia panis et uini mistice idem Christi corpus consecretur.
Corpus Christi et ueritas et figura est: ueritas,
dum corpus Christi et sanguis uirtute Spiritus in uirtute
ipsius ex panis uinique substantia efficitur; figura uero
est id, quod exterius sentitur. §. 1. Iteratur autem cottidie
hec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cottidie
peccamus, peccatis, sine quibus mortalis infirmitas
uiuere non potest. Et ideo, quia cottidie labimur, cottidie
Christus inmolatur mistice pro nobis. §. 2.
Intra catholicam ecclesiam in misterio corporis Christi
nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote,
quia non in merito consecrantis, sed in uerbo
efficitur Creatoris, et uirtute Spiritus sancti. Si enim
in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret.
Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse
est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et
transit in sanguinem. Unde et sacerdos:
"Iube," inquit, "hoc perferri per munus sancti
angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maiestatis
tuae." Ut quid deferenda in lucem deposcit,
nisi ut intelligatur, quod ista fiant in eo sacerdotio?
Hanc igitur oblationem benedictam, per quam benedicimur;


asscriptam; per quam homines in celo asscribimur;
ratam, per quam uisceribus Christi censeamur;
rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur;
acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicemus per hanc
acceptabiles eius unico filio simus. Nichil rationabilius, ut,
quia nos iam similitudinem mortis eius in baptismo accepimus,
similitudinem quoque et sanguinis sumamus,
ita, et ueritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum
fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus.
Si enim discipuli patienter ferre nequiuerunt, quod
Dominus dixerat: "Qui non manducat meam carnem
etc." si dixerunt: "durus est hic sermo," quomodo
ferrent ista increduli? Credendum est, quod in
uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius enim
potentia creantur, eius utique uerbo ad melius procreantur.
§. 3. Reliqua omnia, que sacerdos dicit, aut
clerus chori canit, nichil aliud quam laudes et gratiarum
actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones.
Unde et sacerdos dicit prius Euangelistarum
uerba assumens: "Qui pridie, quam pateretur etc."
In hoc ergo creatur illud corpus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1341/1342
Gehe zu Spalte: