C. LXXI. Cottidianum sacrificium non reiteratio est passionis, sed conmemoratio.
Item Pascasius de corpore et sanguine Christi. [c. 9.]XXII. Pars. Iteratur cottidie hec oblatio, licet Christus,
semel passus in carne, per unam eandemque mortis
passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte
resurgens ad uitam, mors ei ultra non dominabitur,
qui profecto sapientia Dei patris necessarium pro multis
causis hoc prouidit. Primo quidem, quia cottidie peccamus,
saltim in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas
uiuere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint
in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne
manet. Unde Psalmista; "Benedic anima mea Domino,
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat
omnes infirmitates tuas." Et ideo, quia labimur cottidie,
Christus cottidie pro nobis mistice inmolatur, et passio Christi
in misterio traditur, ut qui semel moriendo mortem
uicerat, cottidie recidiua delictorum per hec sacramenta
corporis et sanguinis peccata relaxet. Unde oramus
"Dimitte nobis debita nostra," quia, si dixerimus,
quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et
ueritas in nobis non est. Item: §. 1. Iteratur hoc
misterium et ob conmemorationem passionis Christi,
sicut ipse ait: "Hoc quociescumque agitis, in meam
conmemorationem facite. Quotiescumque ergo hunc panem
sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis,
donec ueniat." Non itaque sic accipiendum
est, donec mors Christi ueniat, quia iam ultra non moritur,
sed donec ipse Dominus ad iudicium ueniet. Interdum
autem semper mors est Christi per seculi uitam
posteris nuncianda, ut discant, qua karitate dilexit
suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes uicem debemus
rependere karitatis, quia ad hoc nos prior dilexit,
cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte
iam liberati.