Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXX. Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet.

Augustinus in quodam sermone de uerbis Euangelii.
Inuitat Dominus seruos, et preparat eis
cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum?
et tamen ait: "Qui manducat me, uiuit propter me."
Quando manducatur, uita manducatur, nec occiditur, ut
manducetur, sed mortuos uiuificat. Quando manducatur,
reficit, sed non deficit. Manducatur Christus: uiuit
manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducatur,
partes de illo facimus. Et quidem in sacramento
sic fit, norunt fideles, quemadmodum manducent
carnem Christi; unusquisque suam partem accipit; per
partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur
in sacramento, manet integer totus in celo,
manet integer totus in corde tuo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1341/1342
Gehe zu Spalte: